- 30 - 1311. März 12. In nomine domini amen. Deificum et racioni dignum esse creditur, ut quilibet bone fidei homo in huius existens ergastulo seculi saluti sue provideat et intendat. Nos igitur Semouitus dei gracia Dux Bythomiensis, omnibus et singulis hanc paginam inspecturis volumus esse notum. Quod dominus Iashco dictus Slocoust, intendens saluti anime sue salubriter providere, prehabita que matura et sana deliberacione, ad nostram veniens presenciam, villam ac hereditatem suam Mileyouice vulgariter nuncupatam in districtu Bythomiensi manentem, situatam, cum omnibus et singulis suis utilitatibus, proventibus, et pertinenciis universis, quocumque nomine censeantur, que sunt vel esse poterint in ibi infra metas ac limites, quibus eadem villa ac hereditas ab antiquo est limitata, eciam cum pleno iure et dominio, prout ad ipsum noscitur pertinere, Monasterio apud Rudam, abbati et fratribus Cystarciensis ordinis ibidem deo famulantibus, legavit in testamento et donavit ac liberaliter in perpetuum iure hereditario cun omnibus predictis possidendam resignavit, Hoc solummodo adiecto, quod quicumque consanguineorum eiusdem domini lashconis ad retinendam predictam villam ac hereditatem iure successionis facultatem haberet, licitum ei est ipsam pro Centum marcis grossorum liberare, et hoc predicti abbas et fratres in Ruda admittere teneantur. Ut autem hec resignacio perpetuam obtineat firmitatem, Nos parcium precibus, videlicet predictorum domini lashconis et abbatis cum suo conventu inclinati presentem litteram conscribi in testimonium mandavimus et nostri appensione communiri sigilli. Datum et actum Bythom, Anno domini Millezimo Trecentezimo undecimo, quarto Idus Marcij, presentibus nostris fidelibus ad hoc vocatis et rogatis, Stephano dicto Strala. Lascario, Dobeslao de Miculczicz, militibus, demente dicto Abramouicz, Vlrico de Velpol, Nycolao dicto Opatek, ac eciam multis probis viris atque fidedignis. Das Siegel ist verloren. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.
Zamknij dokument |